

Liber Leviticus*
Caput 20: Versus 17
Qui acceperit sororem suam,etc.[ISICH.]Hoc tolerabile videbatur, quia Abraham de Sara dicit: Soror mea est ex patre, et non ex matre: sed eos qui de Thare patre Abraham geniti sunt Moyses enumerans, nusquam Sarae fecit mentionem. Quod si sorori suae Abraham nupsit, ante tamen hoc quam Deum cognosceret, fecit. Bene ergo lex talem conjunctionem prohibuit.Qui acceperit,etc. Tropologice turpitudinem sororis ex patre et non ex matre videt et accipit, qui turpem actionem a patre vel a matre[in qua scilicet deliquerunt]admiratur, et imitatur: non solum perscrutans quae non oportuit, sed conjungens se parentum pravitati quae soror ejus dicitur, quasi ab eisdem genita parentibus. Quia vero filii publicant parentum peccata faciendo similia, recte in conspectu populi infligitur poena; vel juxta LXX:In conspectu filiorum generis sui,eorum scilicet qui talia cogitant imitari: ut unius afflictio, multorum sit correctio.Viderit turpitudinem,etc.[AUG., quaest. 75.]Id est, concumbendo cognoverit, sicut ibi:Cognovit Adam uxorem suam[Gen. 4.], id est, ei mistus est. Quod autem ait:Portabunt iniquitatem suam,id est, ipsum peccatum poena erat.